Buku
Incarnationis mysterium - litterae apostolicae quibis anni bismillesimi magnu indicitur iubilaeum
Incarnationis mysterium Filii Dei contuens intenta iamiamque tertii millennii transitura limen est Ecclesia. Numquam sic ut hoc tempore oportere Nos sentimus laudis gratiarumque actionis carmen Apostoli efficere nostrum: « Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo, sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate, qui predestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae [...] notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo, in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso » (Eph 1, 35.9-10).
| 0848-24 | 253 INC | My Library | Tersedia |
Tidak tersedia versi lain